ZRC SAZU: Turjaška knjiga listin
Arzenal

Turjaška knjiga listin

Ogled:
Leto:
1272
Mesec:
/
Dan:
/
Datum:
1272
Regest:
Friderik Falkenberški in njegova žena Kunigunda podarita Herbardu (I.) Turjaškemu 6 hub na Visokem in 5 hub v Zapotoku.
Izstavitelj:
Friderik Falkenberški
Prejemnik:
Herbard (I.) Turjaški
Arhivsko nahajališče:
GAFA, predal 26
Edicije:
Schumi, Urkundenbuch II, str. 246–247, št. 311. — Preinfalk-Bizjak, TKL I/1, str. 68–69, št. 14.
Regesti:
Komatar, Schloßarchiv, str. 126–127, št. 9.
Pečati:
/
Komentar:
/

Cum sint breves dies hominis super terram, necesse est, ut omnis actus dignus memoriae quae oblivionis vicium non patitur testimonio scripture eternetur. Nos igitur Fridericus de Falkenberch et Chunegundis uxor sua notum cupimus fieri universis quod nobili viro domino Herbordo militi de Awrsperg dedimus bona nostra in villa que dicitur Willoch mansus sex et in Drasaul mansus quinque cum agris, pratis, silvis, aquis et omnibus atinenciis eorum quesitis et non quesitis ipso et omnibus heredibus suis praedictos mansus pleno iure proprietatis imperpetuum possidendos. Insuper ego praedicta Chunegundis et pueri mei cum bona et libera voluntate dedimus ipsam donationem in manus Meynhardi filii praedicti domini Herbordi de Awrsperg et in manus Marchuardi de Yg antedicto domino Herbordo de Awrsperg omnibus heredibus suis praedicta bona per manus praedictorum iure proprietatis imperpetuum confirmanda. Hoc apposito si de cetero aliquis praedictum dominum Herbordum vel heredes suos pleniore iure pro antedictis bonis infestaverit tunc nos praedictus Fridericus de Falchenberch et Chunegundis uxor sua vel heredes nostri tenemur antedicto domino Herbordo et heredibus suis praenotata bona ab omne infestatione et querimonia libere absolvere. Et ut hec scripta rata et firma permaneant in huius rei testimonio dedimus praedicto domino Herbordo et omnibus heredibus suis litteram istam sigilli nostri munimine roboratam. Testes huius sunt: dominus Albero miles de Awrsperg, Marquardus de Ig, Rudigerus de Falkenwergk, Vlricus dictus Ordrer, Jannes dictus Weytman, Arnoldus dictus Charstman, Hertmannus Custerl et alii fide digni. Acta sunt hec anno domini M CC LXXII.